Hľadaný výraz: sir 12,8-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. 9 In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit. 10 Non credas inimico tuo in aeternum, sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius 11 et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit. 12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris.